TERENTUS

TERENTUS
TERENTUS
locus in Campo Martio, haud procul a Capitolio, ubi templum Plutonis et Consi, araque sub terra Inferis dicata, sic a terendo dictus, quod ibi Tyberis ripas rumpens, terram tereret. Eius meminit Papinius, l. 1. Sylv. 4. v. 18.
Aut instaurati peccavit ora Terenti.
Hinc ludi Terentini, qui et Saeculares. Martial. l. 4. Epigr. l. v. 7.
Hic colat ingenti redeuntia seula lustrss,
Et quae Romuleus sacra Terentus habet.
Nic. Lloydius. De hoc loco ita Val. Max. l. 2. c. 4. ex 5. Quum ingenti, inquit, pestilentiâ Urbs antiqua agrique vastarentur, Valesius vir locuples, rusticae vitae, duobus filiis et filiâ ad desperationem usque Me dicorum laborantibus, aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus, Lares familiares, ut puerorum periculum in ipsius caput trans ferrent, oravit. Orta deinde vox est, habiturum eos salvos, si continuô flumine Tiberis devectos Terentum portâsset, ibique ex Ditis Patris et Proserpinae ara petitâ aquâ calidâ, quam illi desiderarent, recreâsset. Eô praedictô magnopere confusus, quod et longa Et periculosa navigatio imper abatur, spe tamen dubiâ praesentem metum vincente, pueros ad ripam Tiberis protinus detulit: Habitab at enimin villa sua, prope vicum Sabinae regionis Heretum; ac lintre Ostiam petens, nocte concubiâ mad Martium Campum appulit; sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne in navigio non suppetente, ex gubernatore cognos cit haud procul apparere fumum et ab eo iussus egredi Terentum cupide arreptô calice, aquam flumine haustam, eo, unde fumus erat obortus, iam laetior pertulit; divinitus dati remedii quasi vestigia quaedam in propinquo nactum se existimans: Inque solo magis fumante, quam ullas ignis habente reliquias, dum tenacius omen apprehendit, contractis levibus et quae fors obtulerat, nutrimentis,
pertinaci spiritu flammam evomuit, calfactamque aquam pueris bibendam dedit, quâ potatâ, salutari quiete sopiti, dintinâ vi morbi repente sunt liberati: Patrique indicaverunt, vidisse se in somnis nescio a quo Deorum spongiâ corpora sua pertergi et praecipi, ut ad Ditis Patris et Proserpinae aram, a qua potio ipsis suerat allata, furvae hostiae immolarentur, lectisterniaque et ludi nocturni fierent. Is, qui eô loci nullam aram viderat, desiderari credens, ut a se exstrueretur. aram emoturus in Urbem perrexit, relictuis qui fundamentorum constituendorum gratiâ terram ac solidum foderunt: hi Domini imperium exsequentes, quum ad 20. pedum aliti udinem humô egesta pervenissent, anima dvertervut aram Diti. Patri. Proserpinaeque. inscriptam. Hoc postquam Valesius nuntiante servô accepit, omissô emendae propositô, hostiae nigras, tarenti immolavit: ludosque et lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii periculô liberati erant, secit. Cuius exemplum Valterius Publicola, qui primus consul fuit, studio succurrendi civibus, secutus, apud eandem aram publicam nuncupatis votis caesisque atris bobus, Diti maribus, soeminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis, trinoctio factis, aram terrâ, ut ante fuerat. obruit. De quibus Ludis vide supra in voce Saeculares. Visum vero a Valesio fumum e terra arae superiacente erumpentem, non aliunde, quam ex lucerna prope aram ab antiquissimis temporibus ardente sive una, sive multiplici, sursum ascendisse, satis verisimile esse iudicat Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 3. c. 24. Plura de Ludis praefatis, et Terento, vide apud Politianum Miscellan. c. 58.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Lateinische Inschriften — Inschriften der Römerzeit in lateinischer Sprache finden sich zahlreich auf Grabmälern und öffentlichen Gebäuden. Die Römer hatten einen ausgeprägten Totenkult, der einer der wichtigsten Quellen römischer Schriften ist. Die Inschriften der… …   Deutsch Wikipedia

  • Marcus Valerius Celerinus — Inschriften der Römerzeit in lateinischer Sprache finden sich zahlreich auf Grabmälern und öffentlichen Gebäuden. Die Römer hatten einen ausgeprägten Totenkult, der einer der wichtigsten Quellen römischer Schriften ist. Die Inschriften der… …   Deutsch Wikipedia

  • Römische Inschriften — Inschriften der Römerzeit in lateinischer Sprache finden sich zahlreich auf Grabmälern und öffentlichen Gebäuden. Die Römer hatten einen ausgeprägten Totenkult, der einer der wichtigsten Quellen römischer Schriften ist. Die Inschriften der… …   Deutsch Wikipedia

  • Tribus de Roma — La siguiente lista de tribus romanas muestra los nombres de las tribus aceptadas como tales en torno al año 242 a.C. Aniense (Junia): Nombre derivado del Anio, un afluente del río Tíber, que a su vez recibió el nombre de Anio, un rey de la… …   Wikipedia Español

  • Nerêvs — NERÊVS, ëi, Gr. Νηρεὺς, έως, (⇒ Tab. IV.) 1 §. Namen. Diesen leiten einige von νηρὸς od. ναρὸς, feucht, her; Voss. Theol. gent. l. II. c. 77. andere aber von νεῖσθαι, schwimmen, Phurnut. de N.D. c. 23. und die dritten bald von dem Phönicischen… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Tribu Teretina — La tribu Teretina est l une des 35 tribus de Rome. Son nom a probablement pour origine un lieu situé près du Capitole appelé Terentus. Origine et histoire D après Tite Live, cette tribu a été créée en 299 av. J. C[1], peut être « dans le but …   Wikipédia en Français

  • SABINI — populi in 4. regione Italiae, non procul a Roma, quorum caput olim Cures, unde Romani Quirites dicti: hodie Episcopatus Sabinus, Monasterium solum est, cum priscae urbis ruderibus. Dein Reate, Rieti hodie in Umbria: a religione et cultu Deorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”